| Acinorum quoque magna est differentia, primum | 15.100.1 |
| inter uvas ipsas callo, te<n>eritate, crassitudine, interiore ligno | |
| aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces mu<s>ti. | |
| plurimum vero differunt hederae sabucique acini, e<t> figura | |
| etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis ulla singulis | 5 |
| praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro | |
| est, iis praecipue quibus parvolum inest ligni. magna et | |
| bacis differentia: aliae namque sunt olivis, lauris et alio | 101.1 |
| modo loto, cornis, alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac | |
| spinae sine suco, medioque etiamnum genere inter bacas | |
| acinosque cerasis. pomum iis primo candidum et fere om- | |
| nibus bacis; mox aliis virescit, ut oliv<is>, lauri<s>, rubet vero | 5 |
| moris, cerasis, cornis. dein nigrescit moris, cerasis, olivis. |