| Cerasi ante victoriam Mithridaticam L. Lu- | 15.102.1 |
| c<u>lli non fuere in Italia, ad urbis annum DCLXXX. is pri- | |
| mum <in>vexit e Ponto, annisque CXX trans oceanum in Bri- | |
| tanniam usque pervenere; eadem [ut diximus] in Aegypto | |
| nulla cura potuere gigni. cerasorum Aproniana maxime | 5 |
| rubent, nigerrima sunt <L>utatia, C<a>eciliana vero et rotunda. | |
| Iunianis gratus sapor, sed p<a>ene tantum sub arbore sua, | 103.1 |
| adeo teneris, ut gestatum non tolerent. principatus dura- | |
| cinis quae Pliniana Campania appellat, in Belgica vero Lusi- | |
| tanis, in ripis etiam Rheni. tertius iis colos e nigro ac ru- | |
| benti viridique, similis maturescentibus semper. minus | 5 |
| quinquennium est quod prodiere quae vocant laurea, non | 104.1 |
| ingratae amaritudinis, insitae in lauru. sunt et Macedonica, | |
| parvae arboris raroque tria cubita excedentis, et minore | |
| etiamnum frutice cham<a>ecerasi. inter prima hoc e pomis | |
| colono gratiam annuam refert. septentrione frigidisque | 5 |
| gaudet, siccatur etiam sole conditurque ut oliva cadis. | |
| quae cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. | 105.1 |
| ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur | |
| sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et ter- | |
| rae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in | |
| alio Aegyptus, Creta, Cyrene singulaeque terrae. nec cessat | 5 |
| in veneficiis vita, dum modo omnia devoret. planius hoc | |
| fiet in herbarum natura. |