| Interim quae sunt communia et pomis omni- | 15.106.1 |
| busque sucis saporum genera XIII reperiuntur: dulcis, sua- | |
| vis, pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, | |
| salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime na- | |
| tura: unum in quo plures pariter sentiuntur sapores, ut | 5 |
| vinis; namque in <i>is et austerus et acutus et dulcis et su- | |
| avis, omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus | 107.1 |
| quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si | |
| quidem inest ei quod tamen iure dici dulce et pingue et | |
| suave non possit, optinente lenitate, quae ipsa succedit in | |
| saporis vicem. nullus hic aquis ne<c> sucus, ut tamen eo | 108.1 |
| ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aqu<a>e | |
| saporem ullum sucumve vitium est. magnum his omnibus | |
| in odore momentum et magna cognatio; qui et ipse nullus | |
| est aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria na- | 5 |
| turae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine | |
| suco: aquas, aëra, ignes. |