| Ergo sucorum vinosi piro, moro, myrto, mi- | 15.109.1 |
| nime, quod miremur, uvis; pingues olivae, lauro, nuci iu- | |
| glandi, amygdalis; dulces uvis, ficis, palmis; aquosus prunis. | |
| magna differentia et in colore suci: sanguineus moris, cera- | |
| sis, cornis, uvis nigris; idem albis candidus, lacteus in ca- | 5 |
| pite ficis, in corpore non item, spumeus malis, nullus Persi- | |
| cis, cum praesertim duracina suco abundent. sed quis eius | |
| ullum dixerit colorem? sua et in odore miracula: malis | 110.1 |
| acutus, Persicis dilutus, dulcibus nullus. nam et vinum tale | |
| sine odore, tenue odoratius multoque celerius talia ad usum | |
| veniunt quam pinguia. quae odorata, non eadem in gustu | |
| tenera, quia non sunt pariter odor et sapor. quam ob rem | 5 |
| citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadam<t>enus et | |
| cotoneis, nullusque odor ficis. |