| Sucorum natura praecipuam admirationem in | 15.118.1 |
| myrto habet, quando ex una omnium olei vinique bina ge- | |
| nera fiunt, item myrtidanum, ut diximus. et alius usus | |
| bacae fuit apud antiquos ante quam piper reperiretur illam | |
| optinens vicem, in quodam etiam genere o<p>sonii nomine | 5 |
| inde tracto, quod etiam nunc myrtatum vocatur. eademque | |
| origine aprorum sapor commendatur, plerumque ad intinc- | |
| tus additis myrtis. |