| Arbor ipsa in Europae citeriore caelo, quod a Ce- | 15.119.1 |
| rauniis montibus incipit, primum Ce<r>ceis in Elpenoris tu- | |
| mulo visa traditur Graecumque ei nomen remanet, quo | |
| peregrinam esse apparet. fuit, ubi nunc Roma est, iam cum | |
| conderetur; quippe ita traditur, myrtea verbena Romanos | 5 |
| Sabinosque, cum propter raptas virgines dimicare voluissent, | |
| depositis armis purgatos in eo loco qui nunc signa Veneris | |
| Cluacinae habet; cluere enim antiqui purgare dicebant. et | 120.1 |
| in ea quoque arbore suffimenti genus habetur, ideo tum | |
| electa, quoniam coniunctioni et huic arbori Venus praeest, | |
| haud scio an prima etiam omnium in locis publicis Romae | |
| sata, fatidico quidem et memorabili augurio. inter anti- | 5 |
| quissima namque delubra habetur Quirini, hoc est ipsius | |
| Romuli. in eo sacrae fuere myrti duae ante aedem ipsam | |
| per longum tempus, altera patricia appellata, altera plebeia. | |
| patricia multis annis praevaluit exuberans ac laeta; quam- | 121.1 |
| diu senatus quoque floruit, illa ingens, plebeia retorrida ac | |
| squalida. quae postquam evaluit flavescente patricia, a Mar- | |
| sico bello languida auctoritas patrum facta est ac paulatim | |
| in sterilitatem emarcuit maiestas. quin et ara vetus fuit | 5 |
| Veneri Myrteae, quam nunc M<u>rciam vocant. |