Cato tria genera myrti prodidit, nigram, candi- 15.122.1
dam, coniugulam, fortassis a coniugiis, e<x> illo Cluacinae
genere. nunc et alia distinctio sativae aut silvestris et in
utraque latifoliae, in silvestri propria ox<y>myrsinae. sati-
varum genera topiarii faciunt Tarentinam folio minuto, no- 5
stratem patulo, <h>exastic<h>am densissimo, senis foliorum ver-
sibus. haec non est in usu, ramosa <a>tque n<on> al<t>a. coniu-
galem existimo nunc nostratem dici. myrtus odoratissima
Aegypto. Cato docuit vinum fieri e nigra siccata usque in 123.1
ariditatem in umbra atque ita musto indita. si non siccen-
tur bacae, oleum gigni. postea conpertum et ex alba vinum
fieri album, duobus sextariis myrti tusae in vini tribus he-
minis maceratae expressaeque. folia et per se siccantur in 5
farinam ad ulcerum remedia in corpore humano, leniter
mordaci pulvere, ac refrigerandis sudoribus. quin immo 124.1
oleo quoque, mirum dictu, inest quidam vini sapor simulque
pinguis liquor, praecipua vi ad corrigenda vina saccis ante
perfusis. retinet quippe faecem nec praeter purum liquo-
rem transire patitur datque se comitem praecipua commen- 5
datione liquato. virgae quoque eius, gestatae modo, viatori
prosunt in longo itinere pediti; quin et virgei anuli expertes
ferri inguinum tumori medentur.