| Aliud e silvis miraculum: totam reliquam Ger- | 16.5.1 |
| maniam <o>periunt adduntque frigori umbras, altissimae | |
| tamen haud procul supra dictis Chaucis circa duos prae- | |
| cipue lacus. litora ipsa optinent quercus maxima aviditate | |
| nascendi, suffossaeque fluctibus aut propulsae flatibus | 5 |
| vastas complexu radicum insulas secum auferunt, atque | |
| ita libratae stantes navigant, ingentium ramorum arma- | |
| mentis saepe territis classibus nostris, cum velut ex in- | |
| dustria fluctibus agerentur in prora<s> stantium noctu, in- | |
| opesque remedii illae proelium navale adversus arbores | 10 |
| inirent. in eadem septentrionali plaga Hercyniae silvae | 6.1 |
| roborum vastitas intacta aevis et congenita mundo prope | |
| inmortali sorte miracula excedit. ut alia omittantur fide | |
| caritura, constat attolli colles occursantium inter se radi- | |
| cum repercussu aut, ubi secuta tellus non sit, arcus ad | 5 |
| ramos usque et ipsos inter se rixantes curvari portarum | |
| patentium modo, ut turmas equitum tramittant. | |
| Glandiferi maxime generis omnes, quibus honos | |
| apud Romanos perpetuus. hinc civicae coronae, | 7.1 |
| militum virtutis insigne clarissimum, iam pridem vero et | |
| clementiae imperatorum, postquam civilium bellorum pro- | |
| fano meritum coepit videri civem non occidere. cedunt | |
| his murales vallaresque et aureae, quamquam pretio ante- | 5 |
| cedentes, cedunt et rostratae, quamvis in duobus maxime | |
| ad hoc aevi celebres, M. Varrone e piraticis bellis dante | |
| Magno Pompeio, itemque M. Agrippa tribuente Caesare e | |
| Siculis, quae et ipsa piratica fuere. antea rostra navium | 8.1 |
| tribunali praefixa fori decus erant, veluti p. R. ipsi corona | |
| inposita. postquam vero tribuniciis seditionibus calcari ac | |
| pollui coepere, postquam vires ex publico in privatum agi | |
| singulisque civium quaeri et sacrosancti omnia profana | 5 |
| facere, tum a pedibus eorum subiere in capita civium | |
| rostra. dedit hanc Augustus coronam Agrippae, sed civi- | |
| cam a genere humano accepit ipse. |