| Antiquitus quidem nulla nisi deo dabatur—ob | 16.9.1 |
| id Homerus caelo tantum eam et proelio universo tribuit, | |
| viritim vero ne in certamine quidem ulli—feruntque | |
| primum omnium Liberum patrem inposuisse capiti suo ex | |
| hedera. postea deorum honori sacrificantes sumpsere, vic- | 5 |
| timis simul coronatis. novissime et in sacris certaminibus | 10.1 |
| usurpatae, in quibus hodieque non victori da<n>tur, sed | |
| patriam ab eo coronari pronuntiatur; inde natum ut et | |
| triumphaturis conferrentur in templis dicandae, mox ut | |
| et ludis darentur. longum est nec instituti operis disse- | 5 |
| rere, quis quamque Romanorum primus acceperit; neque | |
| enim alias noverant quam bellicas. quod certum est, uni | |
| gentium huic plura sunt genera quam cunctis. |