| Romulus frondea coronavit Hostum Hostilium, | 16.11.1 |
| quod Fidenam primus inrupisset. avus hic Tulli Hostilii | |
| regis fuit. P. Decium patrem tribunum militum frondea | |
| donavit exercitus ab eo servatus imperatore Cornelio Cosso | |
| cos. Samnitium bello. civica ilign<a> primo fuit, postea | 5 |
| magis placuit ex aesculo Iovi sacra, variatumque et cum | |
| quercu est ac data ubique quae fuerat, custodito tantum | |
| honore glandis. additae leges artae et ideo superbae quas- | 12.1 |
| que conferre libeat cum illa Graecorum summa, quae sub | |
| ipso Iove datur cuique muros patria gaudens rumpit: | |
| civem servare, hostem occidere, utque eum locum, in quo | |
| sit actum, hostis optineat eo die, ut servatus fateatur— | 5 |
| alias testes nihil prosunt—, ut civis fuerit. auxilia quam- | 13.1 |
| vis rege servato decus non dant, nec crescit honos idem | |
| imperatore conservato, quoniam conditores in quocumque | |
| cive summum esse voluere. accepta licet uti perpetuo. | |
| ludis ineunti semper adsurgi etiam ab senatu in more est, | 5 |
| sedendi ius in proximo senatui, vacatio munerum omnium | |
| ipsi patrique et avo paterno. XIIII eas accepit Siccius | 14.1 |
| Dentatus, ut retulimus suo loco, VI Capitolinus, is quidem | |
| et de duce Servilio. Africanus de patre accipere noluit | |
| apud Trebiam. o mores aeternos, qui tanta opera honore | |
| solo donaverint et, cum reliquas coronas auro commen- | 5 |
| darent, salutem <ci>vis in pretio esse noluerint, clare pro- | |
| fessi ne servari quidem hominem fas esse lucri causa! |