| Genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sa- | 16.16.1 |
| pore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et | |
| ilignae, atque inter se quoque generum singulorum diffe- | |
| rentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, | |
| quae culta optine<n>t. iam montuosis planisque distant, | 5 |
| sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima | |
| omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in | |
| oppido Chio tradat Cornelius Alexander. genera di- | 17.1 |
| stinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe | |
| cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum | |
| non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus | |
| vocatur, ne Italiae quidem maiore ex parte nota<m> esse. | 5 |
| distingu<e>mus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, | |
| etiam Graecis nominibus. |