| Fagi glans nucleis similis triangula cute in- | 16.18.1 |
| cluditur. folium tenue atque e levissimis, populo simile, | |
| celerrime flavescens et media parte plerumque gignens | |
| superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. | |
| fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una | 5 |
| proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. ar- | |
| borum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi. |