| Quae glandem ferunt, omnes et gallam alternis- | 16.26.1 |
| que annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis | |
| perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem | |
| multoque minus probatam. fert et nigram—duo enim | |
| genera sunt—; haec tinguendis lanis utilior. nascitur | 27.1 |
| autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu | |
| semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu | |
| excepta est, arescit protinus neque ad iustum incremen- | |
| tum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine ha- | 5 |
| beat. nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali | |
| compleat magnitudinem. optima Commagena, deterrima ex | |
| robore. signum eius quod caverna<e> tralucent. |