| Robur praeter fructum plurima et alia gignit. | 16.28.1 |
| namque fert et gallae utrumque genus et quae<d>am veluti | |
| mora, ni distarent arida duritie, plerumque <et> tauri caput | |
| imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. na- | |
| scuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus ha- | 5 |
| bentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam | |
| et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam | |
| inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore mel- | |
| liginis suci. gignunt et alae ramorum eius pilulas cor- | 29.1 |
| pore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis, | |
| cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem | |
| habent, apertis a<t>ra inanitas est. aliquando et pumices | |
| gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum | 5 |
| venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu | |
| molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt | |
| in modum * * * . |