| <F>erunt robora et cachrym; ita vocatur pi- | 16.30.1 |
| lula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, | |
| larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, | |
| hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit | |
| hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere | 5 |
| crescere. tam multifera sunt, tot res praeter glandem | 31.1 |
| pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae no- | |
| vissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quer- | |
| cus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus | |
| noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est | 5 |
| Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, | |
| cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque | |
| robore cinerem nitrosum esse certum est. |