| LIBER II | |
| Mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum | 2.1.1 |
| appellare libuit, cuius circumflexu degunt cuncta, numen | |
| esse credi par est, aeternum, inmensum, neque genitum | |
| neque interiturum umquam. huius extera indagare nec | |
| interest hominum nec capit humanae coniectura mentis. | 5 |
| sacer est, aeternus, immensus, totus in toto, immo vero | 2.1 |
| ipse totum, infinitus ac finito similis, omnium rerum certus | |
| et similis incerto, extra intra cuncta conplexus in se, | |
| idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura. furor | 3.1 |
| est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere | |
| ausos, alios rursus occasione hinc sumpta aut hi<c> data | |
| innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas | |
| credi oporteret aut, si una omnes incubaret, totidem tamen | 5 |
| soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa | |
| et innumerabilia sidera, quasi non eaedem quaestiones semper | |
| in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius | |
| aut, si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari, | |
| non idem illud in uno facilius sit intellegi, tanto praesertim | 10 |
| opere. furor est profecto, furor egredi ex eo et, tamquam | 4.1 |
| interna eius cuncta plane iam nota sint, ita scrutari extera, | |
| quasi vero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat, | |
| aut me<ns> hominis videre quae mundus ipse non capiat. |