| Formam eius in speciem orbis absoluti globatam | 2.5.1 |
| esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem | |
| appellantium, sed et argumenta rerum docent, non solum | |
| quia talis figura omnibus sui partibus vergit in sese ac | |
| sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum | 5 |
| egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus | |
| sentiens, nec quia ad motum, quo subinde verti mox | |
| adparebit, talis aptissima est, sed oculorum quoque pro- | |
| batione, quod convexus mediusque quacumque cernatur, | |
| cum id accidere in alia non possit figura. | 10 |