| Hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto | 2.6.1 |
| ambitu, inenarrabili celeritate, viginti quattuor horarum | |
| spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium | |
| reliquere. an sit inmensus et ideo sensum aurium ex- | |
| cedens tantae molis rotatae vertigine adsidua sonitus, non | 5 |
| equidem facile dixerim, non, Hercule, magis quam cir- | |
| cumactorum simul tinnitus siderum suosque volventium | |
| orbes an dulcis quidam et incredibili suavitate concentus. | |
| nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus | |
| labitur mundus. esse innumeras ei effigies animalium | 7.1 |
| rerumque cunctarum inpressas nec, ut in volucrum notamus | |
| ovis, levitate continua lubricum corpus, quod clarissimi | |
| auctores dixere, terrenorum argumentis indicatur, quoniam | |
| inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae, in | 5 |
| mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae, gig- | |
| nantur effigies, praeterea visus probatione, alibi ursi, tauri | |
| alibi, alibi litterae figura, candidiore medio per verticem | |
| circulo. equidem et consensu gentium moveor; nam- | 8.1 |
| que et Graeci nomine ornamenti appellavere eum et nos | |
| a perfecta absolutaque elegantia mundum. caelum quidem | |
| haut dubie caelati argumento diximus, ut interpretatur | |
| M. Varro. adiuvat rerum ordo discripto circulo qui | 9.1 |
| signifer vocatur in duodecim animalium effigies et per | |
| illas solis cursus congruens tot saeculis ratio. |