| Nec de elementis video dubitari quattuor esse | 2.10.1 |
| ea: ignium summum, inde tot stellarum illos conlucentium | |
| oculos; proximum spiritus, quem Graeci nostrique eodem | |
| vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum | |
| meabilem totoque consertum; huius vi suspensam cum | 5 |
| quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem. | |
| ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia | 11.1 |
| ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia | |
| ne ruant suspendi, levibus in sublime tendentibus. sic | |
| pari in diversa nisu in suo quaeque consistere, inrequieto | |
| mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se <re>currente | 5 |
| imam atque mediam in toto esse terram, eandemque uni- | |
| verso cardine stare pendentem, librantem per quae pendeat, | |
| ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; ean- | |
| dem ex omnibus necti eidemque omnia inniti. inter | 12.1 |
| hanc caelumque eodem spiritu pendent certis discreta | |
| spatiis septem sidera, quae ab incessu vocamus errantia, | |
| cum errent nulla minus illis. eorum medius sol fertur, | |
| amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo | 5 |
| terrarumque, sed siderum etiam ipsorum caelique rector. | |
| hunc esse mundi totius animum ac planius mentem, hunc | 13.1 |
| principale naturae regimen ac numen credere decet opera | |
| eius aestimantes. hic lucem rebus ministrat aufertque | |
| tenebras, hic reliqua sidera occultat, inlustrat; hic vices | |
| temporum annumque semper renascentem ex usu naturae | 5 |
| temperat; hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani | |
| nubila animi serenat; hic suum lumen ceteris quoque | |
| sideribus fenerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia | |
| etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse | |
| in uno eo video. | 10 |