| Quapropter effigiem dei formamque quaerere | 2.14.1 |
| inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est | |
| alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, | |
| totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros | |
| quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudi- | 5 |
| citiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, | |
| Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam | |
| et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. fragilis et | 15.1 |
| laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae | |
| memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. | |
| itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem | |
| innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera d<i>- | 5 |
| scriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse | |
| placatas trepido metu cupimus. ideoque etiam publice | 16.1 |
| Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem | |
| Larum, ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem | |
| maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi | |
| potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos | 5 |
| faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero | |
| quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant | |
| ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et | |
| similia, iurantes. matrimonia quidem inter deos credi | 17.1 |
| tantoque aevo ex <i>is neminem nasci et alios esse grandaevos | |
| semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, | |
| aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes | |
| morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed | 5 |
| super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox | |
| iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum | |
| numina. deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad | 18.1 |
| aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac | |
| nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis | |
| aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. | |
| hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam | 19.1 |
| mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum | |
| nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum | |
| nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve | |
| alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam, quis | 20.1 |
| non interpretatione naturae fateatur inridendum? agere | |
| curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum ac | |
| <vel> tam tristi atque multiplici ministerio non pollui cre- | |
| damus dubitemusne? vix pro<d>est iudicare, utrum magis | 5 |
| conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum | |
| respectus, aliis pudendus. externis famulantur sacris ac | 21.1 |
| digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et | |
| excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem | |
| quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique | |
| quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in | 5 |
| Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos | |
| iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt. |