| Invenit tamen inter has utrasque sententias medium | 2.22.1 |
| sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de | |
| deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus | |
| locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola in- | |
| vocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una | 5 |
| cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis | |
| colitur, volubilis * * * que, a plerisque vero et caeca exi- | |
| stimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque | |
| fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in | |
| tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque | 10 |
| obnoxiae sumus sortis, ut prors<us> ipsa pro deo sit qua | |
| deus probatur incertus. pars alia et hanc pellit astro- | 23.1 |
| que suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque | |
| in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum | |
| vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariter- | |
| que et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. | 5 |
| ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, haruspicum | 24.1 |
| praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta | |
| et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum | |
| sibi calceum praepostere inductum quo die seditione | |
| militari prope adflictus est. quae singula inprovidam | 25.1 |
| mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit | |
| nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut super- | |
| bius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in | |
| quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel | 5 |
| praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, | |
| ambitione superque de morte non cogitant. |