Verum in his deos agere curam rerum humanarum
|
2.26.1
|
credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando
|
|
seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas
|
|
esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate
|
|
iuxta beluas esset. inperfectae vero in homine naturae
|
27.1
|
praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia—namque
|
|
nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini
|
|
dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate
|
|
donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non
|
5
|
vixerit, qui honores gessit non gesserit—nullumque habere
|
|
in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis
|
|
quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut
|
|
bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non
|
|
posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque
|
10
|
esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit
|
|
alienum, vulgata <ia>m propter adsiduam quaestionem de deo.
|
|