| Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, | 2.28.1 |
| quae adfixa diximus mundo, non illa, ut existimat volgus, | |
| singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, | |
| obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata | |
| mortalibus, cum suo quaeque homine orta moriuntur nec | 5 |
| aliquem exstingui decidua significant. non tanta caelo | 29.1 |
| societas nobiscum est, ut nostro fato mortalis sit ibi quoque | |
| siderum fulgor. illa nimio alimento tracti umoris ignea | |
| vi abundantiam reddunt, cum decidere creduntur, ut apud | |
| nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus acci- | 5 |
| dere. ceterum aeterna caelestibus est natura intexen- | 30.1 |
| tibus mundum intextuque concretis, potentia autem ad | |
| terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus | |
| claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci | |
| potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum | 5 |
| quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur, | |
| quando ad eam tota pertinet, signiferi modo invento<r>ibus | |
| non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum | |
| fores aperuisse, Anaximander Milesius traditur primus Olym- | 31.1 |
| piade quinquagesima octava, signa deinde in eo Cleostratus, et | |
| prima arietis ac sagittarii, sphaeram ipsam ante multo Atlas. | |
| Nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter | |
| caelum terrasque tractentur. summum esse quod vocant | 32.1 |
| Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire | |
| circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae prin- | |
| cipia regredi certum est, omnium autem errantium siderum | |
| meatus, interque ea solis et lunae, contrarium mundo | 5 |
| agere cursum, id est laevum, illo semper in dextra praecipiti. | |
| et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attol- | 33.1 |
| lantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire | |
| motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus | |
| aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo | |
| globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere dis- | 5 |
| cretus et digestus. Saturni autem sidus gelidae ac rigentis | 34.1 |
| esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum | |
| et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium | |
| Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis | |
| vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore | 5 |
| nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque | |
| temperari Iovem salutaremque fieri. deinde solis meatum | 35.1 |
| esse partium quidem trecentarum sexaginta, sed ut ob- | |
| servatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies | |
| adici superque quartam partem diei. quam ob causam | |
| quinto anno unus intercalarius dies additur, ut temporum | 5 |
| ratio solis itineri congruat. |