| Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, | 2.36.1 |
| alterno meatu vagum ipsisque cognominibus aemulum solis | |
| ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens | |
| luciferi nomen accepit ut sol alter diemque maturans, | |
| contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans | 5 |
| lucem vicemve lunae reddens. quam naturam eius Py- | 37.1 |
| thagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter | |
| XLII, qui fuit urbis Romae annus CXLII. iam magnitudine | |
| extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut | |
| unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in | 5 |
| magno nominum ambitu est. alii enim Iunonis, alii Isidis, alii | |
| Matris Deum appellavere. huius natura cuncta generantur | 38.1 |
| in terris. namque in alterutro exortu genitali rore con- | |
| spergens non terrae modo conceptus inplet, verum animantium | |
| quoque omnium stimulat. signiferi autem ambitum peragit | |
| trecenis et duodequinquagenis diebus, a sole numquam | 5 |
| absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo | |
| placet. |