| Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica | 16.45.1 |
| carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiacu- | |
| lanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec car- | |
| bonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam la- | |
| pides. omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur | 5 |
| in fronde etiam a per<i>tis; tanta natalium mixtura est. | |
| sed picea minus alta quam larix; illa crassior leviorque | 46.1 |
| cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo; | |
| a<t> piceae rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis | |
| algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti | |
| similius. larix ustis radicibus non repullulat, <picea re>- | 5 |
| <pullulat>, ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo. | |
| alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. mas | 47.1 |
| brevior et durior, femina procerior, pinguioribus foliis et | |
| simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum | |
| et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico | |
| discrimine in securibus. hae in quocumque genere de- | 5 |
| prehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, | |
| aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior | |
| maribus. laricis circa Idam in Troade et alia differentia, | 48.1 |
| montanae maritimaeque. nam in Macedonia et Arcadia | |
| circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus, | |
| quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discerni- | |
| mus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina | 5 |
| etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotun- | |
| dior, folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque | |
| hilarior in totum. e ramis generum horum panicularum | 49.1 |
| modo nucamenta squamatim compacta dependent praeter- | |
| quam larici. haec abietis masculae primori parte nucleos | |
| habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, | |
| minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter | 5 |
| quod Graeci phthiropo<e>on eam appellant. in eadem | |
| nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina | |
| roscida. |