| Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid | 16.50.1 |
| praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac | |
| dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio | |
| fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue venenum | |
| inest, vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta morti- | 5 |
| fera fuisse compertum est. hanc Sextius milacem a | 51.1 |
| Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis | |
| veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant mori- | |
| antur. sunt qui et taxica hinc appellata dicant venena— | |
| quae nunc toxica dicimus—, quibus sagittae tinguantur. | 5 |
| repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus | |
| adigatur. |