| Huius expressum pingue praecipua resina fit atque | 16.55.1 |
| rara nec nisi paucis in locis subalpinae Italiae, conveniens | |
| medicis. resinae albae congium in II aquae pluviae co- | |
| cunt. alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto | |
| die, utique vase aeris albi, item terebinthinam in <s>arta- | 5 |
| gine cinere ferventi, hanc ceteris praeferentes. proxima | |
| e lentisco. non omittendum apud eosdem zo- | 56.1 |
| pis<s>am vocari derasam navibus maritimis picem cum cera, | |
| nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia, | |
| quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis | |
| callo. | 5 |