| Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere | 16.57.1 |
| ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra | |
| cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut | |
| in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec | |
| proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor | 5 |
| omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda. cum id | 58.1 |
| manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde | |
| alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. | |
| sic et in Syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem | |
| et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his | 5 |
| partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminae | |
| radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum | 59.1 |
| agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri. | |
| pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis | |
| horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac | |
| minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis | 60.1 |
| copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore | |
| quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus | |
| picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse | |
| ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate | 5 |
| steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu lar- | |
| giuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem | |
| plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore | |
| non coit. |