| Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae | 16.87.1 |
| et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia | |
| earum post solstitium, nec alio argumento certius intel- | |
| legitur sidus confectum. est et publica omnium | 88.1 |
| foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra | |
| herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque | |
| et articulos in superiore habent parte, incisuras vero | |
| subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et | 5 |
| minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad | |
| solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia. supe- | |
| rior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae | |
| in aliis gentium lana est. |