In oriente funes validos e foliis palmae fieri | 16.89.1 |
dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos | |
ver<o> palmis a messe decerpuntur. ex his meliora quae | |
sese non diviserint. siccantur sub tecto quaternis diebus, | |
mox in sole expanduntur et noctibus relicta, donec can- | 5 |
dore inarescant, postea in opera finduntur. |