| Novellae arbores carent fructu, quamdiu cre- | 16.109.1 |
| scunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, | |
| amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus | |
| nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt | |
| ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque | 5 |
| contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed | |
| fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et | |
| primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint. | |
| ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino | 110.1 |
| maturitatem sentiat, ob id dicta Homero frugiperdia. | |
| secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, | |
| quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum | |
| esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile | 5 |
| nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una | |
| tamen proditur ad maturitatem perferre solita in Creta | |
| insula ipso descensu Iovis speluncae d<u>rum ligneumque, | |
| magnitudine ciceris. |