Fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut | 16.111.1 |
in Paro silva Cende quae nihil fert. persicae arbores in | |
Rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in | |
iis quae mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares | |
esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem. | 5 |