| <Est> etiamnum aetatis differentia. amygdala enim | 16.117.1 |
| et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et | |
| quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque | |
| maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus | |
| enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero | 5 |
| senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. | |
| namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; | |
| quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium | 118.1 |
| arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et | |
| portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia | |
| autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus | |
| moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, | 5 |
| quod maxime vitibus evenit. contra morus tardissime | 119.1 |
| senescit, fructu minime laborans, tarde et ea, quorum | |
| crispa materies, ut palma, acer, populus. et subarata | |
| ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in | |
| totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. | 5 |
| ideo et praeflorent <t>alia et praegerminant, <in> totum prae- | |
| cocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit. |