| Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, | 16.120.1 |
| inter qua<s> laurus uvas suas maximeque sterilis, quae | |
| non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. | |
| ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles, | |
| plurima vero <ilic>es, nam et semen suum et granum, | 5 |
| quod crataegum vocant, et a septentrione viscum, a meridie | |
| hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque | |
| pariter res quaternas habent. |