| Arbores quaedam simplices, quibus a radice | 16.121.1 |
| caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti. | |
| quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux | |
| abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures | |
| dispersa ramos. hi quibusdam omnino null<i>, ut in s<at>o | 5 |
| genere buxi, loto transmarinae. quaedam bifurcae atque | 122.1 |
| etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec | |
| ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut pi- | |
| ceae. quibusdam ramorum ordo, sicut piceae, abieti, aliis | |
| inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem sub- | 5 |
| recta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera | |
| proni. mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis | 123.1 |
| vero detruncatis durat. et si infra quam rami fuere | |
| praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum | |
| auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ul- | |
| mus, alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba Graeca, | 5 |
| quam Romae a suavitate fructus, silvestris quidem, sed | |
| cerasorum paene natura, loton appellant. praecipue domi- | 124.1 |
| bus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima | |
| expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilien- | |
| tium. nulla opacitas brevior, nec auferunt <rami> solem | |
| hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut | 5 |
| oculos excipiens blandius, nullis rami longiores validiores- | |
| que aut plures, ut dixisse totidem arbores liceat. cortice | |
| pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. fera- | |
| rum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo mi- | |
| noribus. | 10 |