| Magna et radicum differentia: copiosae fico, ro- | 16.127.1 |
| bori, platano, breves et angustae malo, singulares abieti, | |
| larici; singulis enim innituntur, quamquam minutis in | |
| latera dispersis. crassiores lauro et inaequales, item oleae, | |
| cui et ramosae. at robori carnosae. robora suas in pro- | 5 |
| fundum agunt; si Vergilio quidem credimus, aesculus | |
| quantum corpore eminet, tantum radice descendit. oleae | 128.1 |
| malisque et cupressis per summa caespitum, aliis recto | |
| meatu, ut lauro, oleae, aliis flexuoso, ut fico. minutis | |
| haec capillamentis hirsuta et abies multaeque silvestrium, | |
| e quibus montani praetenuia fila decerpentes spectabiles | 5 |
| lagoenas et alia vasa nectunt. quidam non altius descen- | 129.1 |
| dere radices, quam solis calor tepefaciat, idque natura loci | |
| tenuioris crassive dixere, quod falsum arbitror. apud | |
| auctores certe invenitur, abietis planta cum transferretur, | |
| octo cubitorum in altitudinem nec totam refossam, sed | 5 |
| abruptam. maxima spatio atque plenitudine citri est, ab | |
| ea platani, roboris et glandiferarum. quarundam radix | 130.1 |
| vivacior superficie, ut laurus. itaque cum trunco inaruit, | |
| recisa etiam laetius fruticat. quidam brevitate radicum | |
| celerius senescere arbores putant, quod coarguunt fici, | |
| quarum radices longissimae et senectus ocissima. falsum | 5 |
| arbitror et quod aliqui prodidere, radices arborum vetu- | |
| state minui. visa enim est annosa quercus eversa tempe- | |
| statis vi, iugerum soli amplexa. |