| Prostratas restitui plerumque et quadam terrae | 16.131.1 |
| cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc pla- | |
| tanis, quae plurimum ventorum concipiunt propter densi- | |
| tatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suo | |
| scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandi- | 5 |
| bus oleisque ac multis aliis. est in exemplis et sine | 132.1 |
| tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas | |
| ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani | |
| Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco | |
| Iunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, | 5 |
| quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita | |
| ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R. | |
| resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat. memoratur | 133.1 |
| hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque | |
| detruncata et Stagiris in museo populo alba, omnia fausti | |
| ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam | |
| circumdolatis lateribus restibilis sponte facta vitaeque | 5 |
| reddita longitudine XV cubitorum, crassitudine quattuor | |
| ulnarum. |