| Arbores quas naturae debemus tribus modis | 16.134.1 |
| nascuntur, sponte aut semine aut ab radice. cura nume- | |
| rosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim | |
| totus sermo de natura est multis modis mirisque memo- | |
| rabili. namque non omnia in omnibus locis nasci docui- | 5 |
| mus nec tralata vivere. hoc alias fastidio, alias contumacia, | |
| saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias | |
| caelo invidente, alias solo repugnante. |