| Fastidit balsamum alibi nasci, nata <As>syria | 16.135.1 |
| malus alibi ferre, nec non et palma ubique nasci aut nata | |
| parere vel, cum promisit etiam ostenditque, educare, tam- | |
| quam invita pepererit. non habet vires frutex cinnami in | |
| Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique | 5 |
| deliciae, ne in Arabia<m> quidem, ex India et nave pere- | |
| grina<r>i; temptavit enim Seleucus rex. illud maxime mirum, | 136.1 |
| ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque trami- | |
| grent, aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat ad- | |
| venasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia | |
| piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, | 5 |
| vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes sucum omnem | |
| ex iis soles coquentesve lacrimam? illud proxime mirum, | 137.1 |
| mutari naturam in iisdem atque pro indiviso valere. | |
| cedrum aestuosis partibus dederat, <s>et in Lyciis Phrygiis- | |
| que montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed | |
| in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimme- | 5 |
| rium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates | |
| rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myr- | |
| tumque habere: non contigit, cum teporis arbores abun- | |
| dent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. | |
| frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, | 138.1 |
| piceam. et quid attinet in Pontum abire? iuxta Romam | |
| ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in | |
| Tusculano, nuces Graecae cum taedio inseruntur Tarra- | |
| cina silvis scatente earum. | 5 |