| Cupressus advena et difficillime nascentium | 16.139.1 |
| fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus | |
| aliis prodiderit Cato, satu morosa, fructu supervacua, | |
| bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra qui- | |
| dem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi generis, | 5 |
| Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita. femina | 140.1 |
| * * * sterilis. diu metae demum aspectu non repudiata | |
| distinguendis tantum pinorum ordinibus, nunc vero ton- | |
| silis facta in densitate<m> parietum coercitaque gracilitate | |
| perpetuo tere<s> trahitur etiam in picturas operis to<p>iarii, | 5 |
| venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique | |
| et virente semper vestiens. duo genera earum: meta in | 141.1 |
| fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit | |
| extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque | |
| autem immittitur in perticas asseresve amputatione ramo- | |
| rum, qui XIII anno denariis singulis veneunt, quaestuo- | 5 |
| sissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae anti- | |
| qui plantaria e<a> appellabant. huic patria insula Creta, | |
| quamquam Cato Tarentinam eam appellat, credo, quod | |
| primum eo venerit. et in Aenaria succisa regerminat; | |
| sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam, | 142.1 |
| nis<u> naturali haec gignitur protinusque emi<c>at, illa vero | |
| etiam non appellato solo ac sponte maximeque in Idaeis | |
| montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde | |
| numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi | 5 |
| non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere | |
| fastidiens. |