| Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. | 16.145.1 |
| maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac | |
| pinguiore et flore ad purpuram accedente; utriusque autem | |
| similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species | |
| horum generum tres: est enim candida aut nigra hedera | 5 |
| tertiaque vocatur helix. etiamnum haec species dividuntur | 146.1 |
| in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia | |
| et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus | |
| acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui | |
| vocantur corymbi, <i>idem Silenici, cum est minor acinus, | 5 |
| sparsior racemus, simili modo <ut> in nigra. alicui et semen | 147.1 |
| nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis | |
| minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, | |
| maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos | |
| etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, | 5 |
| erythranum et chrysocarpum. |