| Plurimas autem habet differentias helix, quoniam folio | 16.148.1 |
| maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, | |
| cum reliquorum generum simplicia sint. distat et longi- | |
| tudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam | |
| fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis | 5 |
| existimant primoque helicem esse, fieri hederam vetustate. | |
| horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura | 149.1 |
| genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac | |
| virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versi- | |
| colori, quae Thracia vocatur. etiamnum herbaceae tenuiora | |
| folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere | 5 |
| diversa omnia e<a>. in versicolori alia tenuioribus foliis et | 150.1 |
| similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta | |
| haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macu- | |
| larumque habitu distant. et in candidis alii<s> sunt candi- | |
| diora. adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores | 151.1 |
| autem necat candida omnemque sucum auferendo tanta | |
| crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia | |
| maxima atque latissima, mammae rigentes, quae sunt ce- | |
| teris inflexae, racemi stantes ac subrecti. et quamquam | 5 |
| omnium hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen | |
| maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae. sed proprium | 152.1 |
| albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque | |
| semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non | |
| possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen | |
| duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, | 5 |
| quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. | |
| est <et> in fructu differentia albae nigraeque hederae, quo- | |
| niam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. | |
| est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola | |
| omnium generum, ob id vocata or<th>ocissos, e diverso | 10 |
| numquam nisi humi repens chamaecissos. |