| Harundo omnis ex una stirpe numerosa, atque etiam | 16.163.1 |
| recisa fecundius resurgit. radix natura vivax, geniculata | |
| et ipsa. folia Indicis tantum brevia, omnibus vero a nodo | |
| orsa conplexu tenues per ambitum inducunt tunicas, atque | |
| a medio internodio cum plurimum desinunt vestire pro- | 5 |
| cumbuntque. latera harundini calamoque in rotunditate | |
| bina, super nodos alterno semper inguine, ut alterum a | |
| dextera fiat, alterum superiore geniculo ab laeva per vices. | |
| inde exeunt aliquando rami, qui sunt calami tenues. |