| Plura autem genera. alia spissior densiorque | 16.164.1 |
| geniculis, brevibus internodiis, alia rarior maioribus, te- | |
| nuiorque et ipsa. calamus vero alius totus concavus, quem | |
| vocant syringian, utilissimus fistulis, quoniam nihil est ei | |
| cartilaginis atque carnis. Orchomenio et nodi continuo | 5 |
| foramine pervi<i>, quem auleticon vocant. hic tibiis utilior, | |
| fistulis ille. est alius crassiore ligno et tenui foramine. | 165.1 |
| hunc totum fungosa replet medulla. alius brevior, alius | |
| procerior, exilior crassiorque. fruticosissimus, qui vocatur | |
| donax, non nisi in aquaticis natus, quoniam et haec | |
| differentia est, multum praelata harundine quae in siccis | 5 |
| proveniat. suum genus sagittario calamo, ut diximus, sed | 166.1 |
| Cretico longissimis internodiis, obsequiumque quo libeat | |
| flecti calefacto. differentias faciunt et folia non multitu- | |
| dine <tantum et longitudine>, verum et colore. va<r>ia Laco- | |
| nicis et ab ima parte densiora, quales in totum circa | 5 |
| stagna gigni putant dissimiles amnicis longisque vestiri | |
| foliis spatiosius a nodo scandente complexu. est et obli- | 167.1 |
| qua harundo, non in excelsitatem nascens, sed iuxta ter- | |
| ram fruticis modo se spargens, suavissima in teneritate | |
| animalibus. vocatur a quibusdam ele<t>ia. est et in Italia | |
| palustris ex cortice tantum sub ipsa coma nascens, ad- | 5 |
| arca nomine, utilissima dentibus, quoniam vis eadem est | |
| quae sinapi. |