| De Orchomenii lacus harundinetis accuratius dici cogit | 16.168.1 |
| admiratio antiqua. characian vocabant crassiorem firmio- | |
| remque, ploci<m>on vero subtiliorem, hanc in insulis fluvi- | |
| tantibus natam, illa<m> in ripis exspatiantis lacus. tertia est | 169.1 |
| harundo tibialis calami, quem auleticon dicebant. nono | |
| hic anno nascebatur. nam et lacus incrementa hoc tem- | |
| poris spatio servabat, prodigiosus, si quando amplitudinem | |
| biennio extendisset, quod notatum apud Chaeroniam in- | 5 |
| fausto Atheniensium pr<o>elio est. * * * aepe * * * Lebadia * * * vo- | |
| catur influente Cephiso. cum igitur anno permansit inun- | |
| datio, proficiunt in aucupatoriam quoque amplitudinem. | |
| vocabantur zeugitae, contra bombyciae maturius reciproco; | |
| graciles, feminarum latiore folio atque candidiore, modica | 10 |
| lanugine; at omnino nulla spadonum nomine insignibus. | |
| hinc erant armamenta ad inclutos cantus, non silendo et | 170.1 |
| reliquo curae miraculo, ut venia sit argento iam potius | |
| cani. caedi solebant tempestivae usque ad Antigeniden | |
| tibicinem, cum adhuc simplici musica uterentur, sub arc- | |
| turo. sic praeparatae aliquot post annos utiles esse in- | 5 |
| cipiebant, tunc quoque multa domandae exercitatione et | 171.1 |
| canere tibiae ipsae edocendae, comprimentibus se linguis, | |
| quod erat illis theatrorum moribus utilius. postquam varie- | |
| tas accessit et cantus quoque luxuria, caedi ante solstitia | |
| coeptae et fieri utiles in trimatu, apertioribus earum lin- | 5 |
| gulis ad flectendos sonos, quae inde sunt et hodie. sed | 172.1 |
| tum ex sua quamque tantum harundine congruere per- | |
| suasum erat, et eam, quae radicem antecesserat, laevae | |
| tibiae convenire, quae cacumen, dexterae, inmensum quan- | |
| tum praelatis quas ipse Cephisus abluisset. nunc sacri- | 5 |
| ficae Tuscorum e buxo, ludicrae vero e loto ossibusque | |
| asininis et argento fiunt.—Aucupatoria harundo <e> Pan- | |
| hormo laudatissima, piscatoria Abaritana ex Africa. |