| Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato | 16.176.1 |
| adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut | |
| pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae | |
| et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et | |
| harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis | 5 |
| ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus— | |
| mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse | |
| vires—, salici tamen praecipua dos. finditur Graeca | 177.1 |
| rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido | |
| ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utilio- | |
| rem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae | |
| brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi | 5 |
| totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant ean- | |
| demque purpuream, alteram nitelinam a colore, quae sit | |
| tenuior, tertiam Gallicam, quae tenuissima. |