| Nec in fruticum nec in veprium cauliumve neque | 16.178.1 |
| in herbarum aut alio ullo quam suo genere numerentur | |
| iure scirpi fragiles palustresque, e quibus [et] tegulum | |
| tegetesque, detracto cortice candelae luminibus et funeri- | |
| bus serviunt. firmior quibusdam in locis e<o>rum rigor. | 5 |
| namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum | |
| et in mari piscator Africus praepostero more velum intra | |
| malos suspendens, et mapalia sua Mauri tegunt, proxime- | |
| que aestimanti hoc videantur esse, quod in interiore parte | |
| mundi papyrum. | 10 |