| Sui, sed frutectosi generis sunt inter aquaticas | 16.179.1 |
| et rubi atque sabuci, fungosi generis, aliter tamen quam | |
| ferulae, quippe plus ligni est, utique sabuco, ex qua magis | |
| canor<a>m bucinam tubamque credit pastor ibi caesa, ubi | |
| gallorum cantum frutex ille non exaudiat. rubi mora fe- | 180.1 |
| runt et alio genere similitudinem rosae qu<ae> vocatur cyn<o>s- | |
| batos. tertium genus Idaeum vocant Graeci a loco, tene- | |
| ri<u>s quam cetera minoribusque spinis et minus aduncis. | |
| flos eius contra lippitudines inlinitur ex melle et igni | 5 |
| sacro; contra stomachi quoque vitia bibitur ex aqua. | |
| sabuci acinos habent nigros atque parvos, umoris lenti, | |
| inficiendo maxime capillo. qui et ipsi aqua decocti man- | |
| duntur. |