| Caedi tempestivum quae decorticentur <e>t teretes | 16.188.1 |
| ad templa ceteraque usus rotundi, cum germinant, alias | |
| cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque | |
| nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a | |
| bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi | 5 |
| occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. | |
| dies siderum horum reddentur suo loco. vulgo satis | |
| putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante edi- | |
| tos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit, | 189.1 |
| bruma autem neque vitiatur neque pandatur, alias ob- | |
| noxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere | |
| tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et luna- | 190.1 |
| ris ratio, nec nisi a XX in XXX caedi volunt. inter | |
| omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem | |
| diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe | |
| Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad | 5 |
| restituendum caedi in Raetia praefinivit. quidam dicunt, | 191.1 |
| ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest | |
| nisi noctu. si competant coitus in novissimum diem bru- | |
| mae, illa <f>it aeterna materies; proxime, cum supra dictis | |
| sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas | 5 |
| materias in forum Augustum. nec novellae autem ad ma- | 192.1 |
| teriem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in | |
| medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor | |
| stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello | |
| classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, | 5 |
| contra vero Hieronem regem CCXX naves effectas diebus | |
| XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis | |
| classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas | |
| etiam in rapida celeritate pollet. |