| In quarundam arborum carnibus pulpae venae- | 16.184.1 |
| que sunt. discrimen earum facile; venae latiores candi- | |
| dioresque. pulpae fissilibus insunt. ideo fit, ut aure ad | |
| caput trabis quamlibet praelongae admota ictus ab altero | |
| capite vel grap<h>i<i> sentiantur penetrante rectis meatibus | 5 |
| sono, unde deprehenditur, an torta sit materies nodisque | |
| concisa. quibus sunt tubera, sic<ut> sunt in carne glandia, | 185.1 |
| in iis nec vena nec pulpa, quodam callo carnis in se con- | |
| voluto. hoc pretiosissimum in citro et acere. cetera men- | |
| sarum genera fissis arboribus circinantur in pulpam; alio- | |
| qui fragilis esset vena in orbem arboris caesa. fagis pec- | 5 |
| tines traversi in pulpa. apud antiquos inde et vasis honos. | |
| M'. Curius iuravit se nihil ex praeda attigisse praeter gut- | |
| tum faginum, quo sacrificaret.—Lignum in longitudinem | 186.1 |
| fluv<i>tat, ut <quae>que pars fuit ab radice, validius sidit.— | |
| quibusdam pulpa sine venis mero stamine et tenui con- | |
| stat. haec maxime fissilia. alia frangi celeriora quam findi, | |
| quibus pulpa non est, ut oleae, vites. at e contrario totum | 5 |
| e carne corpus fico, tota ossea ilex, ornus, robur, cytisus, | |
| morus, hebenus, lotos et quae sine medulla esse diximus. | |
| ceteris nigricans color, fulva cornus in venabulis nitet in- | |
| cisuris nodata propter decorem. cedrus et larix et iuni- | |
| perus rubent. larix femina habet quam Graeci vocant | 187.1 |
| aegida mellei coloris. hoc lignum proximum medullae est. | |
| in abiete lu<s>son Graeci vocant. inventum pictorum tabel- | |
| lis inmortale nullisque fissile rimis. cedri quoque duris- | |
| sima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso | 5 |
| modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, | |
| qui<d>amque venabula ex ea praeferunt omnibus, constat | |
| enim ex cute et ossibus. |